라틴어 문장 검색

nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:6)
quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:4)
Multa miser timeo, quia feci multa proterve, Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 430)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
diceris exiliis indoluisse meis, missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, illa tuus iuvit qualiacumque favor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 55)
risit et indoluit Fabios potuisse Remumque vincere, Quintilios non potuisse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권239)
"indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권100)
viderunt satyri, turba proterva, deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권97)
"saepe Rhea questa est, totiens fecunda nec umquam mater, et indoluit fertilitate sua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권127)
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset, maesta parens, longa vixque refecta mora est, atque ita
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권425)
"venti nocuere protervi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권197)
ut ille Non profecturae conditor historiae . Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterva tuum . Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, Invisus pereas deficiente cibo . Utque lyrae vates fertur periisse severae, Causa sit exitii dextera laesa tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:8)
Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION