라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
hoc est ex eo genere, quod Graeci vocant, Cicero inductionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:4)
nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικη`ν ἐπαγωγήν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:3)
Id est inductio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 223:2)
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 31:4)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:1)
horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 111:2)
Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말11)

SEARCH

MENU NAVIGATION