라틴어 문장 검색

adhuc recentem caede de tanta virum donat sacerdos ferculis caelestibus, Dei sacerdos, rex et idem praepotens, origo cuius fonte inenarrabili secreta nullum prodit auctorem sui, 2 Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus ignotus, uni cognitus tantum Deo.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 10)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 181:1)
sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 243:4)
illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 311:4)
animal est mundus, omnia enim meliora sunt quam inanima et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:7)
ducitur et ab inanimis sicut P. Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, ferream dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 167:2)
inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 229:1)
aut pro rebus animalibus inanima, ferron an fato Argivom occidit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 229:3)
est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 324:2)
Hoc sic dividam, ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 10:7)
aut animantia sunt aut inanima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:5)
Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:1)
glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:15)
tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION