라틴어 문장 검색

nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 712)
'favet' autem ore quis etiam per taciturnitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 714)
praemissus achates κατα` το` σιωπώμενον intellegimus, id est secundum taciturnitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 344)
actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:5)
sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:10)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:5)
Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:7)
Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, vultus, taciturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:1)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
'Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:1)
- hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:2)
Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:4)
quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:2)
nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION