라틴어 문장 검색

mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem.
(아풀레이우스, 변명 71:11)
"Multos ego scio non modo asinos inertes, verum etiam ferocissimos equos, nimio libidinis laborantes atque ob id truces vesanosque, adhibita tali detestatione mansuetos ac mansues exinde factos, et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:5)
finitimas expugnare villas exitiumque inertissimorum pecudum ipsis iam humanis capitibus imminere!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:12)
"Iners:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:21)
ne risum segnities pariat inerti.
(ARCHIPOETA, IV36)
Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:2)
Nam illi fratres, non segnius promissione, congregato ex omni parte sui immenso exercitu, Merciam adeunt, et usque ad Snotengaham, bellum unanimiter quaerentes, perveniunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:4)
Cumque usque ad portam arcis pervenissent, caedendo et prosternendo quoscunque de paganis extra arcem invenissent, pagani non segnius certabant, lupino more, totis portis erumpentes, totis viribus bellum perquirunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:2)
Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:3)
Nam neque alacriores, inquit, ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:2)
QUAE in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue . Et adsiduo oscitantem vidit, atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , III1)
Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 5:1)
Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus, inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 3:1)
Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:1)
ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION