-
in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:3)
-
nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:2)
-
Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:1)
-
Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:3)
-
Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 9:3)
-
Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:1)
-
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
- (세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
-
Numquid dubium est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus respuit ?
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:1)
-
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum.
- (세네카, De Providentia, book 1 43:1)
-
aut experta iuras aut inexperta peieras;
- (세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.10)
-
qui cum nimiis laudibus bona patroni ut cetera scilicet inexpertus efferret:
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 6:2)
-
noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr22)
-
nunc cuncta veris frondibus annuis crinitur arbos, nunc volucrum novi questus inexpertumque carmen, quod tacita statuere bruma.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum3)
-
"cernis inexperto rorantes sanguine ventos, et plumis stillare diem?"
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권204)
-
"hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권388)