라틴어 문장 검색

sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:7)
multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 51:4)
nam illa agendis causis iam detrita, pedem conferre et petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:2)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:1)
libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:2)
" Ego vero me ad istud inextricabile pondus non adligo nec in altam faecem rerum hunc expeditum hominem demitto.
(세네카, 행복론, Liber VII 48:1)
Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:1)
Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:3)
quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:20)
quid tam inextricabile?
(세네카, Phoenissae 135:1)
nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis omnia detrito vincula fune cadunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 743)
has quondam nostris manibus detriverat usus, qui non signatas iussit habere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 232)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION