라틴어 문장 검색

te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:270)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
confusis rebus uterque divinam tribuistis opem, sed tardior ille iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:161)
sed vos, o tandem veniens exercitus ultor, solvite Titanas vinclis, defendite matrem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia16)
solacia caesis fratribus haec ultor tribuit:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:47)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:4)
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:4)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
quorum nunc meritam repetens non inmemor iram suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:41)
cum se promitteret alter exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:128)
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, ordine quam prisco censeret bella senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:170)
sic trabeis ultor Stilicho Brutusque repertor.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:163)
splendida suscipiant alium te rostra Camillum, ultorem videant servatoremque Quirites et populus quem ductor ames:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:201)
ergo seu patriis primaevus manibus ultor subderet Hispanum legibus Oceanum, seu Tyrias certa fracturus cuspide vires inferret Libyco signa tremenda mari, haerebat doctus lateri castrisque solebat omnibus in medias Ennius ire tubas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION