라틴어 문장 검색

Licet enim mutua se in omnibus pater et filius diligant affectione, vera tamen inter eos amicitia non consistit, quia Ciceronis hoc traditione testante sanguinis sola propago inter eos dilectionis conservat affectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:10)
Infantes docet ipsa loqui linguasque ligatas Soluit et in propriam deducit uerba monetam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:12)
Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:7)
Nunc veris lascivit infantia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:72)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones [0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:12)
hujus propaginem divulgati concubinatus accusat vulgaritas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:52)
infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:3)
Nam Christiani sic neci totum laxaverant animum, ut non sugens masculus aut [0552D] femina, nedum infans unius anni vivens manum percussoris evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:7)
Unde plateae totius civitatis Jerusalem corporibus exstinctis virorum et mulierum lacerisque membris infantium adeo stratae et opertae fuisse referuntur, ut non solum in vicis, soliis et palatiis, sed etiam in locis desertae solitudinis copia occisorum reperiretur innumerabilis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:8)
Nam ut ait Senecain epistolis, "Turpe est habere auctoritatem senum et vitia puerorum, necpuerorum tantum sed infantium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:3)
Curva cervicem eius in iuventute, et tunde lateraeius dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibidolor anime.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:18)
Aspicio, nudum quod te natura creavit, Infans in mundum tu nichil intuleris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:4)
Quis enim justificatur in conspectu Dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:16)
His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION