라틴어 문장 검색

Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:11)
Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장10)
Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장27)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
protinus excitis iter inremeabile signis arripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:236)
iam quaecumque latent ferali monstra barathro in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris Tesiphone quatiens infausto lumine pinum armatos ad castra vocat pallentia Manes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:14)
somnia quin etiam variis infausta figuris saepe monent, nullusque dies non triste minatur augurium.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:64)
Est locus infaustis quo conciliantur in unum Cocytos Phlegethonque vadis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:274)
ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:3)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)
ac ni Aelius Lamia et L. Apronius qui Africam obtinuerant insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis adversis foret abstractus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장8)
et revenere in urbem trepidi quos non sermone, non visu dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae amicitiae gravis exitus imminebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION