라틴어 문장 검색

adici coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장4)
sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penatis abrogari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장11)
nihil in penatibus suis venale aut ambitioni pervium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장5)
movetur tamen primo civilis discidii specie domumque Burri, praedia Plauti, infausta dona accipit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장7)
videbarque contra vetera fratrum odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장4)
addidit rumor sub iugum missas legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab Armeniis usurpatum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장4)
sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장2)
et menses, qui Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum nomen Iunium fecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장3)
suam quisque sedem, suos penates regit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:2)
inter familiam et penates et iura successionum equi traduntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 4:1)
introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant formidolosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장4)
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장3)
vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem aversantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장2)
inter Veronam Cremonamque situs est vicus, duabus iam Romanis cladibus notus infaustusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장4)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION