라틴어 문장 검색

At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt (IV.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장27)
Solent autem ii, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장37)
Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장15)
Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, vomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장4)
tum assum aliquid, maximeque avem, et postea vinum idem bibere aqua pluviali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장19)
I.4.1) et ante dicam de iis, quae in quamlibet partem corporis incidunt, tum de iis, quae certas partes infestant (VI.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장15)
Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장44)
itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장101)
idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui ventrem infestarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장182)
atque ungues quoque infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장430)
qui cum in reliquis partibus tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장63)
De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui (VI.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장227)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장230)
Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia levata altera parte nihilo minus altera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장242)
4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION