라틴어 문장 검색

sed cardine verso cernit adesse deas imperfectumque laborem deserit et niveos infecit purpura vultus per liquidas succensa genas castaeque pudoris illuxere faces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:151)
squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:33)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:2)
Iam nunc Gangeticas et Aegyptias aves temulenter eructant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 10:3)
Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)
Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici exercitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장1)
populus cum lauru ac floribus Galbae imagines circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis iuxta lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장4)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
"Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:13)
Iamque dies auraeque vocant, rursusque capessunt aequora, qua rigidos eructat Bosporos amnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 363:1)
Quippe nec Pado precipiti, nec Tiberi tuo criminosa potatur, verum Sarni fluenta torrentis adhuc rictus eius inficiunt, et Florentia, forte nescis?
(단테 알리기에리, Epistolae 56:2)
Nec Oze presumptio quam obiectandam quis crederet, quasi temere prorumpentem me inficit sui tabe reatus;
(단테 알리기에리, Epistolae 77:9)
quod procul dubio rationabiliter eructare presumpsimus, quia prorsus poete sunt, si poesim recte consideremus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:2)
at cum considero, militiae exemplum partem exercitus alteram infecisse, et disciplinae imperiique omnis detractationem totum exercitum invasisse, spes nostra multo asperior:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION