라틴어 문장 검색

O quotiens veterem non infitiatus amicum Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIV3)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
dixerat ille aliquid proverbialiter dictum est, ac si diceret, non mirum sic occisum esse eum qui sibi plurimum adrogabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5471)
'tanto' autem 'operi' non de suis carminibus dicit - nec enim sibi adrogaret - sed 'tanto operi', id est pietati et virtuti tuae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7923)
nam non sibi arrogat, sed hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 552)
Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:9)
Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:5)
Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:7)
Non igitur de improbo, sed callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:1)
Nam, cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:2)
de sicariis, de vene- ficiis, de peculatu infitiari necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:3)
saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando dolere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:1)
Et quoniam semper is qui defendit non solum re- sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:2)
in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt - sed accusatorem pro omni actore et petitore appello;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:1)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION