라틴어 문장 검색

Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:1)
Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 2:2)
Dejectio autem a medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 25:1)
Vinum dilutius pueris, senibus meracius, neutri aetati quae inflationes movent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 32:5)
At si laxius intestinum dolere consuevit, quum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis, ut lectione, aliisque generibus exerceatur, utatur balneo calido, cibis quoque et potionibus calidis;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VII Remedia ad coli dolorem. 1:1)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 6:2)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 2:4)
Si in febre aures obtusae sunt, si sanguis e naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 19:2)
ubi inflatio, hoc imponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:4)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:1)
vero, et anethum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:2)
Ergo si inflatio, et ex ea dolor creber est, utilis quotidianus, aut altero quoque die post cibum, vomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:3)
Sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:6)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio afficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:3)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION