라틴어 문장 검색

inprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo nisi de eo quam celeriter excedere, dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris meritis deputatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:2)
Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.5)
Qui multum miratus et inquirens, quis tanto uiro tales ausus esset plagas infligere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:1)
Quo tempore curatus a uulnere sibi pridem inflicto, rex collecto exercitu uenit aduersus gentem Occidentalium Saxonum, ac bello inito uniuersos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:16)
Quod cum audisset abbas quidam et presbyter uocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco, qui uocatur Hreutford, id est uadum harundinis, uenit ad regem, qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a uulneribus, quae ei inflicta fuerant proelianti in insula Uecta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].10)
iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 281:1)
infesto vulnere] an 'vulnus' quod inflixit, an quod infligeret?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5293)

SEARCH

MENU NAVIGATION