라틴어 문장 검색

nunc licet Esquiliis habitare salubribus atqueaggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum,cum mihi non tantum furesque feraeque suetaehunc vexare locum curae sunt atque laboriquantum carminibus quae versant atque venenishumanos animos:
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장7)
Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:2)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:2)
Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se cauam et frequenter dicenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 8:1)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:4)
Semper enim quod incipit inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:2)
ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit, et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:3)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Nec magis informes veniunt ad litora trunci, Qui medio periere freto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:83)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
stetit imbre cruento Informis facies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:66)
Tumidos iam non capit artus Informis globus, et confuso pondere truncus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:46)
informe ultra formam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6581)

SEARCH

MENU NAVIGATION