라틴어 문장 검색

ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:2)
moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 167:1)
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 179:2)
ad sinistram portam infrequentes videt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:2)
Antiochum, cui priusquam hostem cerneret satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 199:1)
altera pars infrequens aedificiis erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 362:1)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
et seniores amicos duos, expertes iuvenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit quos in consilio haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 80:2)
incompositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 110:2)
exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION