라틴어 문장 검색

Servus bonae frugi, cum pro foribus domus et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 20:1)
Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 7:1)
Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
(불가타 성경, 집회서, 36장27)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: " Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장30)
Quid igitur ingemescis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:10)
suarum securus tuis ingemescit iniuriis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:9)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)
atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare etiam solebat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 4:4)
ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 34:2)
Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 18:1)
Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 8:1)
Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 32:1)
Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 8:2)
Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION