라틴어 문장 검색

ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:3)
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:3)
Tum pudor incendit vires et conscia virtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:16)
quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:18)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
" Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:12)
Turnus adest medioque in crimine caedis et igni terrorem ingeminat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:3)
ingeminant hastis et Troes et ipse fulmineus Mnestheus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:16)
ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 11:2)
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:7)
ingeminant austri et densissimus imber;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:12)
qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se in foliis strepitant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:7)
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:11)
necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:8)
vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION