라틴어 문장 검색

Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:1)
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:12)
quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:5)
Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:1)
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones Interitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:7)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
Ingemuit rector, sensitque deorum Esse dolos, et fata suae contraria menti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:44)
Invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota Mente agitant, caputoque manus absente moventur, Ingemuisse putes campos, terramque nocentem Inspirasse animas, iniectumque aera totum Manibus, et superam Stygia formidine noctem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:25)
Pompeiumque minus, cuius Fortuna dolorem Moverat, ast illam, quam toto tempore belli Ut civem videre suam, discedere cernens Ingemuit populus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:30)
Amphitryoniades vidit, cum vinceret, Hydram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:12)
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae, Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV7)
Inde satur mensas et opertos exuit orbes Expositumque alte pingue poposcit ebur, Et testudineum mensus quater hexaclinon Ingemuit citro non satis esse suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX2)
Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
Iam poterat teneras hydra timere manus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVII Hercules Corinthius2)
de qua re eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4028)

SEARCH

MENU NAVIGATION