라틴어 문장 검색

quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 49:3)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
quo in studio hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque totas aetates videmus esse contritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:2)
ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri accipiant, posse ducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:5)
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis vita defecit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:1)
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:1)
quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:8)
Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:2)
tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 117:3)
ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장4)
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:9)
Aristoteles quidem ait omnis ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:6)
inter acutos autem et inter hebetes interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:1)
nec vero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:2)
ingeniosus 258 12 377 25 inhospitalitas 373 12 374 1 inimicitia (κότοσ) 371 10 initlorum indagatio 435 19 innocentia (ἀβλάβεια) 325 15 inopinatus, inprovisus, insperatus v. ἀπροσδόκητοσ inpotentia 378 12 insania 318 13 320 6. 12 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.104)

SEARCH

MENU NAVIGATION