라틴어 문장 검색

Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:3)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
procerum squalore repletus carcer et exulibus Meroë campique gemescunt Aethiopum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:98)
fractos inglorius armos supposuit, servile gemens;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:242)
Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem, adspice quam rarum referens inglorius agmen Italia detrusus eat quantumque priori dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti pollicitus patrii numen iuraverat Histri non nisi calcatis loricam ponere rostris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:21)
nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto floreat et claro cingatur Roma senatu, se iactare parem;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:9)
ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:48)
"Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae consumis florem patriis inglorius arvis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:62)
sic illum dura parentis instituit pietas in se vel pignora parci quique neget nato, procerum quod praestat honori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:234)
hic Rhodani procera cohors, hic miles alumnus Oceani.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:83)
Romuleas leges rediisse fatemur, cum procerum iussis famulantia cernimus arma.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:172)
Quem populi plausu, procerum quem voce petebas, adspice, Roma, virum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:1)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)
frons discolor auro germinat et spatio summas aequantia fagos cornua ramoso surgunt procera metallo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:149)
stupor omnibus Indis plurimus ereptis elephas inglorius errat dentibus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:173)

SEARCH

MENU NAVIGATION