라틴어 문장 검색

habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:2)
quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:7)
ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.
(세네카, 행복론, Liber VI 100:5)
Tristitia inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa aestimanda ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:3)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:3)
Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet, quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:4)
pinus coacto vertice attingens humum caelo remissum findat in geminas trabes, mittarve praeceps saxa per Scironia?
(세네카, 파이드라 17:12)
tamen ille modeste incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권44)
et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:15)
Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est perventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 180:2)
quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 207:1)
ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 435:1)
et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION