라틴어 문장 검색

(4) Si forte dicatur, quod ex motu caelesti inhaeret dispositio quaedam inferioribus, sed haec vincitur a qualitatibus materiae et sic excluditur, contra:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 5:1)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
Forma autem ista causata ex caelesti circulo et inhaerens generabilibus et corruptibilibus, media est inter utrumque.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:8)
Cuius causam optime assignat Ptolemaeus in Quadripartito, dicens, quod virtutes stellarum per aliud et per accidens fiunt in inferioribus, per aliud quidem, quia per sphaeram activorum et passivorum, per quorum qualitates activas et passivas inhaerent inferioribus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:18)
sed ex hoc non sequitur, nisi quod sit ipsum neccessarium esse, sed non sequitur ulterius, quod neccessitatem imponat rebus, quia non inhaeret eis secundum potestatem caelestium, quae neccessaria sunt, sed secundum potestatem inferiorum, quae omnino mutabilia et contingentia sunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 10:2)
Illic enim erat ejus meditatio, illic animae ejus conversatio, illic ejus prudentia, quae utique intra angustias carnis hujus haerere non solebat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:5)
Saepe etiam solitudines captamus, ne cujus sermo nostris auribus insusurret, et quasi semita quaedam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero, atque ab intentione deflectat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:12)
dum argentum quaerimus, in visco ejus haeremus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:25)
Unde et nos si volumus post mortem corporis hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:1)
His auditis, velut cervus sagittatus in jecore haeret saucius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:1)
quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:12)
Et ideo in illo secundo diversorio sui regrediens haeret atque requiescit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:13)
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 2:1)
Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION