라틴어 문장 검색

Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
Sed tamen inter praesentis vitae impedimenta ab infantia usque ad praesentem diem in eodem insaturabili desiderio, sicut nec ante destituit, ita nec etiam adhuc inhiare desinit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:4)
Animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:7)
Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 19:1)
Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:2)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 24:1)
Dum ego eius mortem inhio, egomet vivo mortuus inter vivos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:8)
Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 5:1)
Hi enim lucro praesenti plus satis inhiant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:44)
Ausculta etiam Salomoni, nec praeproperae opum accumulationi inhia:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:21)
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat, Forte canes idem, uenando per hec loca pridem, Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:14)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)
umeris vix sustinet aegris squalentem clipeum;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:18)
laetatur veneranda parens et pollice docto iam parat auratas trabeas cinctusque micantes stamine, quod molli tondent de stipite Seres frondea lanigerae carpentes vellera silvae, et longum tenues tractus producit in aurum filaque concreto cogit squalere metallo:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:87)

SEARCH

MENU NAVIGATION