라틴어 문장 검색

Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:21)
HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.3)
Erat autem Uynfrid de clero eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:11)
Siquidem a temporibus ibidem antiquis, et episcopus cum clero, et abbas solebat manere cum monachis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:13)
NEQUE hoc praetereundum silentio, quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus, nunc monasterio, quod est iuxta ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.2)
Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam, aptamque cursui equorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.6)
utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION