라틴어 문장 검색

"omnes procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem veniam atque inhonorae munera lucis, sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권29)
"sed nec veteris cum regia Cadmi fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae consedit, neque funerea cum laude potitus infelix Athamas trepido de monte veniret, semianimem heu laeto referens clamore Learchum, hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem vicit et ad comitum lacrimas expavit Agave."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권69)
Ergo manu vittas damnataque vertice serta deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos inviso de monte redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권221)
Ecce inter medios patriae ciet agmina gentis fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus, ut primae strepuere tubae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권38)
fulmineas alte suspensi corpora plantis erexere manus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권291)
fulmineo sic dente sues, sic hispida turpes proelia villosis ineunt complexibus ursi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권338)
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat - constitit, haud umquam facie conspectus in illa - nec causae latuere patrem - , supplexque profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권68)
"stetit audaces effusus in iras, conseruitque manum, nec quem imploraret habebat, donec vix tonitru submotus et igne trisulco cessit, adhuc ripis animosus gurges anhelis fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae gaudet et Aetnaeos in caelum efflare vapores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권161)
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma angustae populis, latae cepere reversos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권4)
sic fatus, et exuit ensem fulmineum rapidaque manu morientia transit agmina, quis numeret caedes, aut nomine turbam exanimem signare queat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권114)
"moderatius, oro, ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권181)
namque uritur alto corde, quod innumeri comites, quod regia cassis instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse nec palla volgare nitens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권217)
fulmineos veluti praeceps cum comminus egit ira sues strictisque erexit tergora saetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권282)

SEARCH

MENU NAVIGATION