라틴어 문장 검색

Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:13)
subtrahis effracto tu quoque colla iugo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 218)
"mirabere seris, posteritas, saeclis inhumata cadavera late, quae Pollentinos texerunt ossibus agros."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2245)
Fores effregit atque in aedes irruit Alienas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 223)
neque fores Effringere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 241)
Fores effregit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 263)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)
nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:19)
" Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta libravit dextra media inter cornua caestus, arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:12)
Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:14)
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:21)
Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:11)
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:15)
at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae ossibus et capiti inhumato particulam dare:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 287)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)

SEARCH

MENU NAVIGATION