라틴어 문장 검색

Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:6)
"Erue scilicet ossa iam condita, infer novum sepulchro bellum, et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:5)
Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:4)
multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:5)
nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:4)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes, Quid fugis hanc cladem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:61)
727 Inhumata iacent cadavera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권29)
numquam civilibus armis Tanta fuit merces, inhumatos condere manes, Sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:27)
servetque sepulchro id est et defunctus servet, et qui in sepulchro est, ut ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 291)
unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est inter deos receptus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6206)
inops inhvmataque turba est duo dicit, id est nec legitimam sepulturam habet, neque imaginariam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3251)
bene autem sepultos, id est fletos - nam sine fletu sepultura non est, unde legimus inhumata infletaque turba - facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3255)

SEARCH

MENU NAVIGATION