-
Cuius ad aduentum redit etas aurea mundo, Post facinus pietas, post culpam gracia, uirtus Post uicium, pax post odium, post triste iocundum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:3)
-
Infames uitare monet, ne fama laboret, Ne uicina bonos ledant contagia mores, Vt uicium fugiat, Naturam diligat, illud Quod facinus peperit damnans, quod praua uoluntas Edidit, amplectens quicquid Natura creauit;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:2)
-
Languescet facinus mundum pietate regente Cedet auaricia, si munera fundat ubique Hostis auaricie?
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:5)
-
Eius castra tenent illamque fatentur in armis Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:5)
-
Nam regnum mundi legum moderatur habenis Ille beatus homo, quem non lasciuia frangit, Non superat fastus, facinus non inquinat, urget Luxurie stimulus, fraudis non inficit error.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:4)
-
In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
-
homo vero qui fere totum divitiarum mearum [0448D] exhausit aerarium, naturae naturalia denaturare pertentans, in me scelestae Veneris armat injuriam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:5)
-
ut praedictorum facinorum morsibus coaequata punitio, poenae talionem remordeat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:2)
-
[0454C] Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:1)
-
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:6)
-
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
-
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
-
hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate refrenat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:10)
-
Ubi duci et principi terrae reperto injuriam et damnum sibi illatum referens, justitiam de omnibus clementer ab eo consecutus est, quin et arma et pecuniam illi in reconciliatione largitus est, ac ei conductum dominus terrae per civitates Bulgariae Sternitz, Phinopolim atque Adrianopolim pacifice dedit, et emendi licentiam, quousque ad imperatoriam urbem Constantinopolim, quae est caput totius regni Graecorum, cum omni manu sua descendit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:18)
-
Petrus haec audiens, quia Christiani erant Hungari et Bulgari, omnino de illis tantum facinus credere noluit, quousque ad Malevillam venientes, consocii illius arma et spolia sedecim sociorum Walteri, in moenibus et muris pendentia, aspexerunt, quos paulo ante retardatos Hungari in dolo spoliare praesumpserant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:8)