라틴어 문장 검색

Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
servit et astrorum velox chorus et vaga servit luna nec iniussae totiens redit orbita lueis, et - modo si fas est aequare iacentia summis - pertulit et saevi Tirynthius horrida regis pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum24)
pars anguibus aspera vivis argento caelata micat, pars arte reperta conditur et fulvo moriens nigrescit in auro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권68)
sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:6)
aliter enim in Aeneide de telo "ingens arboreum". Cornificius "ut folia, quae frugibus arboreis tegmina gignuntur". iniussa virescunt gramina bene 'iniussa', id est sua sponte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 553)
in obscenum se vertere hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut visaeque canes ululare per umbram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4551)

SEARCH

MENU NAVIGATION