라틴어 문장 검색

Poenam moratur improbus, non praeterit.
악인은 처벌을 지나가지 않는다, 미룰 뿐. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 535)
Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:2)
Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:4)
Nunc accipe penas Sed quas sponte luam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:8)
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:16)
Sicut aliud est dicere aliud injustum, aliud non justum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:12)
Non potest facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:5)
Quod itaque ait Apostolus quosdam philosophorum et gentilium sapientium, hoc quod de Deo vel caeteris intelligebant, sibi potius quam Deo ascripsisse, atque hinc excaecari meruisse, paucis potius quam multis imputandum videtur, sicut et ipsa turpitudinis poena quam consequenter adjungit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:1)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
Non potest facere injusta, quia est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:24)
Nabuchodonosor sic locutus est, ut dum potentiam Dei praedicat, justitiam ejus videatur arguere, quod in merito poenas sustinuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:60)
Omne quippe quod justum est fieri, injustum est dimitti, et quisquis non facit id quod ratio exigit, aeque delinquit, ac si id faciat quod rationi minime concordat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:4)
Veluti si qui diutinis poenis mori cogantur, et morte ipsa cruciatus finire desiderent, et ad hoc nitantur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:15)
Quapropter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas, hic statim aderunt tortores quorum nefando obsequio poenas lues."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:9)
Bene filius diaboli patrem tuum imitaris qui superbiendo intumescens caelo corruit et, mendacio suo humanum genus involvere gestiens, plurimos suae poenae obnoxios fecit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION