라틴어 문장 검색

sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:41)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)
sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
comites tamen undique ficto spem simulant vultu, flentem notat illa maritum, ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam60)
"quid furtim inlacrimas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권210)
eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 291:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 226:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION