라틴어 문장 검색

largum habens dominum nolo parcus esse,
(ARCHIPOETA, IV121)
Nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus, inlaesus venit, quia talia sibi ipse non fecit.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:5)
Quapropter Hesiodus, prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 15:2)
Quisquis, inquit, est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 13:3)
Nam 'Parca,' inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item 'Nona' et ' Decima' a partus tempestivi tempore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 10:1)
Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 1:1)
'Parcus' composito vocabulo est dictus, quasi 'par arcae,' quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 3:2)
Quam ob causam parcus' quasi ' pararcus' est nominatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 3:3)
Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus 'parcum' ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi 'pecuniarcus'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 5:1)
'Parcus' enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est 'parum' et 'parvum,' denominatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 6:2)
Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 4:1)
Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 9:1)
At creationes nobilium parca manu dispensavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:3)
At ne auditu quidem cognitum erat tantas rebelliones tam parca sanguinis per gladium iustitiae missione expiatas fuisse, quam fuerunt duae illae insignes rebelliones, Exoniae et prope Grenovicum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:9)
Has vero natura ex sese subministrat parce;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION