라틴어 문장 검색

" Reparare itaque debes ingenium jugi lectionecum humilitate et mansuetudine;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:3)
"Proximum ad innocentiam locum tenetverecundia peccati et confessio;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 299:7)
(2) Dictum autem Ovidii metaphoricum est, quoniam non nisi per viam candidam candore innocentiae et institiae pervenitur "ad magni tecta tonantis".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 10:1)
Denique innocentia est, ubi non est nocendivoluntas;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 2:8)
Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:4)
Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:14)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:9)
Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:15)
Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:3)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:7)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:14)
Et ideo tamquam emittitur et fugatur culpa, et separatur ab innocentia, ut nihil remaneat in viri justi mente tenebrosum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION