라틴어 문장 검색

Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:3)
Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:20)
Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:1)
Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 4:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Opportunum est (ut arbitror) explanare causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 30:1)
quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:3)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
Fama itaque citius volans quod factum est Odoni regi innotuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:3)
Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:4)
Incisum nodo, prefecte, duellum, Dedecus explanet ille uel ille suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:62)
Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant, - si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere.
(아풀레이우스, 플로리다 9:1)
Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 73 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION