라틴어 문장 검색

"inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant, qua parte aratis cera sulcis scribitur, et qua secti apices abolentur et aequoris hirti rursus nitescens innovatur area."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.18)
"Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore, unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, vidit superba morte laureatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.4)
tunc iuveni halitum vitae innovatum visibus integris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis24)
scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장5)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
Si veteris commilitii, si deinceps innovatae per dies gratiae bene in praesentiarum fides vestra reminiscitur, profecto intellegitis ut vos ad dignitatum sic nos ad desideriorum culmina ascendere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 1:1)
Hic tantum curiositas humana torpescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:3)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
torpescent in amentia illa?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 103:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION