라틴어 문장 검색

In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장1)
ac, si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장13)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장2)
contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore foedare suprema victis solacia amplectebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장7)
dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in Hispania.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 2:3)
non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:1)
inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:2)
Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 3:1)
satis constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 59장 1:3)
deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquietatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 1:3)
Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 2:1)
neque in diuexanda quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos terra marique praeteruehentes inquietarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 1:2)
Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION