라틴어 문장 검색

Consilia compluries capiuntur solummodo cum quaedam de valetudine personarum evenerunt insanabilia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 31:7)
Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:4)
"' removete lumen,' dicet insanabilis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1236)
nanciscetur enim pretium nomenque poetae, si tribus Anticyris caput insanabile numquam tonsori Licino conmiserit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:10)
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:2)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:3)
" Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:9)
" Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:2)
Senectus enim insanabilis morbus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:4)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:4)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION