라틴어 문장 검색

fremitu quo territat agros virginis ira leae, rabies cui libera tandem et primus sine matre furor, nec longa morata est, quippe trucem campum et, positus quo pulvere frater, noverat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권168)
inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 497:1)
deinde libertatis restitutae dulce auditu crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 267:1)
Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 132:1)
ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 95:1)
eorum strages per omnes vias insepultorum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 244:2)
hospes [hic] me necavit isque me defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus, scelestus, auri causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2148)

SEARCH

MENU NAVIGATION