라틴어 문장 검색

Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Trina quippe confessio Dei, Trinitatem exprimit personarum, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:13)
I, 1 et seq.) David quoque aeternam Filii generationem ex Patre Deo aperte insinuat, ubi personam Filii introducit loquentis sic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:27)
) Ubi aperte insinuat Deum ipsum cujus est templum, et Spiritum Dei quem inhabitare dicit idem esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:12)
) Qui et statim ut ipsum spiritum Dei, quem ubique esse profitetur, idem esse cum ipso Deo ad quem loquitur, insinuet;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:24)
XII, 32), cui aperte non insinuet Spiritum ipsum non minorem esse Patre vel Filio, et per hoc etiam ipsum Deum plenum esse sicut est Pater ipse vel Filius?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:29)
XV. Nunc autem post testimonia prophetarum de fide sanctae Trinitatis, libet etiam testimonia philosophorum supponere, quos ad unius Dei intelligentiam cum ipsa philosophiae ratio perduxit, qua, juxta Apostolum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:1)
Unde Hilarius De Trinitate lib. III:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:8)
Unde Hilarius de Trinitate in XII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:4)
XVII. Revolvatur et ille maximus philosophorum Plato, ejusque sequaces, qui testimonio sanctorum Patrum prae caeteris gentium philosophis fidei Christianae accedentes, totius Trinitatis summam post prophetas patenter addiderunt, ubi videlicet mentem quam noun (gr.) vocant, ex Deo natam, atque ipsi coaeternam esse perhibent, id est Filium, quem sapientiam Dei dicimus, ex Deo Patre aeternaliter genitum, qui nec Spiritus sancti personam praetermisisse videntur, cum animam mundi esse astruxerunt tertiam a Deo noun (gr.), personam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:1)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)
Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:3)
Dicit itaque Plato hanc ante mundi constitutionem factam sive genitam a Deo esse, in quo Spiritus sancti perpetuam processionem, qua ex Deo Patre est, nobis, ni fallor, insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:1)
Soli quippe sibi Trinitas divina vere cognita est. Tantumdem etiam videt aliud ex Deo excogitari aliquo modo, quantum illud se habere illo modo, hoc est ita veraciter esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:10)
Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION