라틴어 문장 검색

Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam hebetasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장 1:1)
His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 19:1)
Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesque in huius modi cuncta distentae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 9:1)
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 4:1)
Ecce autem repente perlato laetabili nuntio, indicante exstinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens, Georgium petit, raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans, divaricatis pedibus, interfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 8:1)
namque kalendis ipsis Ianuariis ascendente eo gradile Genii templum, e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior, nullo pulsante, repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes (incertum per imperitiam an adulandi cupiditate), memorabant consulum seniori portendi, nimirum Sallustio, sed (ut apparuit) non aetati sed potestati maiori, interitum propinquare monstrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 6:2)
Maestus exinde digressus, venit cursu propero Carras, antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 1:1)
Satisque constat, hanc gentem regna populis vi superatis compluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia, licenter grassantium per longinqua, aerumnis maximis imminutam, primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum, ad internecionem delevit Tomyris, regina Scytharum, ultrix acerrima filiorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 7:1)
Hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta e latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti, clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime, adeptusque veniam insperatam, ad id proruperat insolentiae, ut laceraret omnibus probris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 4:1)
Nonne posthabitis ceteris, militem instantibus aerumnis eriperetis?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 3:2)
Dum nos impendentium aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros et animalia peterent, diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 4:1)
Picti Saxonesque et Scotti, et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 5:4)
Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:1)
Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, et (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 4:1)
Haec inopina defectio, necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas immanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam, suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci Ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION