라틴어 문장 검색

Pura namque zelotypia applicata marito ex ipsius subiecti vitio maculatur, et desinit esse quod erat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:9)
Scio ergo mulieres, ut vestra notavit assertio, esse debere causam et originem bonorum, ut hilari scilicet facie et urbanitatis quemlibet receptu suscipiant, et cuilibet pro suae qualitate personae verba competentia dicant, et omnibus patenter suadeant curialitatis opera exercere et omnia habentia rusticitatis instar declinare, et ut suam famam propriarum rerum non valeat tenacitas denigrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:5)
Sed qui propter obsequia carnis honorem praetermisit amici, sibi tantum vivere creditur, et ideo tanquam humani generis inimicus ab omni videtur homine deserendus et ad instar bestiae venenosae fugiendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:4)
et econtra qui maiores sibi facit offensas, eum sibi magis cognoscit esse subiectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:9)
Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:44)
Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:20)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, Subiecti fugit occasus et funera uitat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:4)
Subiecti senio non deflorata iuuentus Formarum, formas semper facit esse puellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:5)
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:6)
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme Dedignantur opem, cur demonstracio sola Subueniat formeque uicem compenset in illis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:29)
Spicula, que multus argenti splendor inignit, In iuuenem uibrat et ad instar grandinis instant Tela, pluunt haste nubemque sagita figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:2)
Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:49)
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION