라틴어 문장 검색

Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:31)
Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:2)
Quando igitur anima nostra non fallitur, quando solium veritatis attingit, nisi quando se ab isto secernit corpore, neque ab ipso decipitur et illuditur?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:14)
et auris ejus deceptio est, quia et auditus illuditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:3)
Denique blandimento multo sermonis mulier fornicaria saepe juvenis cor seduxit, decepit, illusit (Prov.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:24)
Ergo non laqueis nos credamus et retibus iis quae decipiunt et illudunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:1)
Valentinianus data fide iungendi copias, Burgundiones Alamanniae immisit, qui decepti et illusi, captivis omnibus occisis domum redierunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장2)
[Dum enim per placita eos, qui in*fra ipsum castrum custodes erant, inludere non potuissent, sicut fecerunt alios, qui in alium castellum fuerant, coeperunt pugnas et machinas praeparare, qualiter per virtutem potuissent illum capere;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:4)
Hic dolet, hoc questu dolor hic instigat amicam:
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:14)
at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat;
(아풀레이우스, 변명 50:8)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
(아풀레이우스, 플로리다 17:13)
"Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic Catamitus meus, qui diebus ac noctibus illusit aetatulam meam:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:7)
Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:3)
Nam Christiani, antequam talem penuriam omnino subire paterentur, divinitus instigati, multo melius iudicantes aut mortem aut victoriam mereri, diluculo super paganos ex improviso irrumpunt, et a primo tempore hostes hostiliter cum rege suo maxima ex parte, paucis ad naves per fugam elapsis, prosternunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION