라틴어 문장 검색

videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:2)
eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:1)
altera ex adfirmatione probatio est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 277:1)
Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit , qualis est illa Scauri, de qua supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:1)
nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 117:3)
quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 29:2)
persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:4)
Itaque tibi apud me pluribus verbis aut adfirmatione iam nil opus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 2:1)
Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum, sed occidere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 11:4)
et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:2)
Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera lex historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:2)
et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].3)
ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION