라틴어 문장 검색

Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장3)
morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis adfectum, haec cum esset unica iam diu matris amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat ne patri adhuc iuveni subolis sexus alterius desideraretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:2)
rustici morigeri, urbani amici oboedientes patronoque contenti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:4)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2440)
volo deludi illunc, dum cum hac usuraria uxore nunc mihi morigero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 348)
meo me aequomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 422)
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 292)
Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 223)
Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 844)
satin morigera est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 221)
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier, obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi, ut me, quem ego amarem graviter, sineret cum eo vivere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1105)
ea diem suom obiit, facta morigera est viro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 316)
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2122)
Stratippocles Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae ex praedast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION