라틴어 문장 검색

medium cava nubila montis insumpsere latus, summos nec praepetis alae plausus adit colles, nec rauca tonitrua pulsant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권13)
"modo par insumite robur luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권52)
talia dequestus paulatim insumpserat iras mortis, et occulte telum, ni nata vetaret, quaerebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권340)
"terrarum leges et mundi foedera mecum defensura cohors, dignas insumite mentes coeptibus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권307)
Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:4)
malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 239:2)
Paulus per omnes deditas civitates dimissis qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum 2 modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 572:1)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION