라틴어 문장 검색

ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
(아풀레이우스, 변명 46:6)
Ac dum infimum deiectus, obliquo aspectu, quid rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis;
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:3)
Sed frustra sollertiam damnosam exercui:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:8)
nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:5)
quartus aequitatis ostendebat indicium, deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate, nulla sollertia praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera;
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:6)
Quare sollertiam somni tum mirabar vel maxime, quod praeter congruentiam lucrosae pollicitationis argumento servi Candidi equum mihi reddidisset colore candidum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:7)
ergo quod solum potest sine piaculo ad profanorum intellegentias enuntiari, referam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:15)
Sed hanc senum iuvenumque in discendis literis solertiam ad praefati regis notitiam explicavimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:13)
Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quandam mentis iuventutem firmioris intellegentiae robore pervenisse existimes.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:1)
Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:6)
Sed multo, valde multo amplius expertus sum, quam putabam, non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi, quas ante non videram vel non audieram vel non legeram vel non cogitaveram, sed ad eas evitandas aut perferendas sollertiam et vires meas omnino non noveram et alicuius momenti arbitrabar.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:4)
Sed hoc intellegentiae relinquo tuae.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:3)
Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 6:1)
non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION