-
Sed hoc intellegentiae relinquo tuae.
- (아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:3)
-
Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 6:1)
-
Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 20:1)
-
Nam partim ex fortitudine innata, partim ex suspicione quadam universali (nescius et haesitans cui fidere secure posset) personal suam propriam ad omnes motus reprimendos tranferrre amabat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:4)
-
31. Ab universali regni pace, descendit regis cura ad pacem aulae et famulatii ipsius regis, et securitatem consiliariorum suorum ac magistratuum eminentium.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:1)
-
Quinetiam eo res processerat ut vix sermones inter se conserere homines auderent, sed universalis cunctos invaderent diffidentia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:8)
-
Quod animos ei addidit fuit proculdubio universalis murmur populi contra regimen Henrici.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:2)
-
Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciebat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem eius rerum Europaearum notitiam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:7)
-
Prima pars exhibet scientiae ejus sive doctrinae in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:1)
-
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
-
nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:9)
-
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
-
Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:4)
-
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
-
ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum universali fieri.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:4)